FIBRARUM Inspectio

FIBRARUM Inspectio
FIBRARUM Inspectio
pars Extispicinae, Graecis Generali vocabulo ἱεροσκοπία, et a fibris hepatis inprimis, Η῾πατοσκοπία dicta est. Dictae enim sunt Fibrae, iecoris extremitates, λοβοὶ, nomenqueve ex eo nactae sunt, quod apud Gentiles in sacris ad Phoebi aras ab Hariolis ferebantur, quibus oblatis accensisqueve, responsa acciperent. Earum meminit Virg. Aen. l. 10. v. 175. et seqq.
------ Ille hominum Divûmque interpres Asylas,
Cui pecudum Fibrae, caeli cui sidera parent,
Et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes.
Et Georg. l. 3. v. 490.
------ Impositis ardent altaria Fibris.
In dissectis itaqueve ab Haruspice victimis extorum Fibrarumque color ac situs notabatur, quae si extremae Fibrae versus interiora replicarae ac convolutae viserentur, certissimae felicitatis signa habebantur. Quod si contrarium deprehenderetur, si ἄλοβον esset iecur, infaustum erat omen, secundum illud App. l. 2. Τὰ πρῶτα ἄλοβει εἰς κίνδυνον ἦλθε θανάτου, τὰ δεύτερα δὲ εἰς θάνατον. Vide suprâ in voce Extispices.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • EXTISPICES — ab extis inspiciendis dicti sunt olim Auspices, qui e victimatum in aris occisarum visceribus, ex artis suae quae Extispicina dicta est, disciplina consideratis, sutura praedicebant; de qua Cic. Extis, inquit, omnes fere utimur. Haec viguit… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”